- ALLIGARI Colores
- ALLIGARI ColoresLatinis dicuntur, qui non facile eluuntur nec sucum remittunt. Plin. l. 32. c. 6. de alga marina, Tingendis etiam lanis ita colorem alligans, ut elui postea non possit. Sic idem l. 9. c. 38. de pelagio et buccino, Buccinum per se damnatur; quoniam fucum remittit. Pelagio admotum adligatur, nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. Graeci κατέ χεςθαι dicunt et κατόχιμα vocant medicamenta, quae colorem alligant, ac retinent: Hinc Chemici Graeci in rebus tingendis tria requiri sanciunt, την` Α᾿ραίωϚιν, quâ corpora rarefacienda sunt, ut colorem bibant; την` Βαφην`, quae ipsa tinctura est, et την` κατοχην`, coloru alligationem, quum superinducitur medicamentum, quô tinctura alligatur et ex fluxa fugacique haelura redditur ac permanens. Alii pro κατοχῇ nominant ςτόψιν: Quidam et quartum addebant, την` ςτίλψιν, Latini lumen dicunt, Galli lustrum, etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1146.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.